Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 130 Cic. Luc. 132 () >>Cic. Luc. 134

131Alii voluptatem finem esse voluerunt, quorum princeps Aristippus, qui Socratem [Note] audierat, unde Cyrenaici, post Epicurus, cuius est disciplinanunc [disciplina [Note]] notior nec tamen cum Cyrenaicis de ipsa

-- --

voluptate consentiens. voluptatem autem et honestatem finis [Note] esse Callipho [Note] censuit, vacare [Note] omni molestia Hieronymus, hoc idem cum honestate Diodorus, ambo hi Peripatetici. honeste autem vivere [Note] fruentem rebus is quas primas homini natura conciliet et vetus Academia censuit, ut indicant scripta Polemonis quem Antiochus probat maxime, et Aristoteles eiusque amici huc [Note] proxime videntur accedere. introducebat etiam Carneades, non quo probaret sed ut opponeret [Note] Stoicis, summum bonum esse frui rebus is quas primas natura conciliavisset. honeste [Note] autem vivere, [Note] quod ducatur a conciliatione naturae, Zeno statuit fine esse bonorum, qui inventor et princeps Stoicorum fuit.

ch. 43 132iam illud perspicuum est, [Note] omnibus is finibus bonorum quos exposui malorum fines esse contrarios. Ad vos nunc refero quem sequar; modo ne quis illud tam ineruditum absurdumque respondeat 'quemlubet, [Note] modo aliquem': nihil potest dici inconsideratius. Cupio sequi Stoicos. licetneomitto per Aristotelem, meo iudicio in philosophia prope singularemper ipsum Antiochum, qui appellabatur Academicus, erat quidem si perpauca mutavisset germanissimus Stoicus. erit [Note] igitur res iam in discrimine; nam aut Stoicus constituatur [Note] sapiens [Note] aut veteris Academiaeutrumque non potest; est enim inter eos non de terminis sed de tota possessione contentio; nam omnis ratio vitae definitione [Note] summi boni continetur, [Note] de qua qui dissident de omni vitae ratione dissident; non potest igitur uterque esse sapiens, quoniam tanto opere dissentiunt, sed alter [Note]—: si Polemoneus, peccat Stoicus rei falsae adsentiens (vos [Note] quidem nihil esse [Note] dicitis a sapiente tam alienum[esse]); sin [Note] vera sunt Zenonis, eadem in veteres Academicos Peripateticosque dicenda. hic igitur neutri [Note] adsentiens [Note] ** si numquam, uter est prudentior? [Note]



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 130 Cic. Luc. 132 () >>Cic. Luc. 134

Powered by PhiloLogic